라틴어 문장 검색

Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo.
내가 여러분에게 편지를 써 보낸 것은 불의를 저지른 사람 때문도 아니고 불의를 당한 사람 때문도 아닙니다. 우리를 위한 여러분의 열성이 하느님 앞에서 여러분 자신에게 드러나게 하려는 것이었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 7장12)
qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
불의를 저지르는 자는 자기가 저지른 불의의 대가를 받을 것입니다. 여기에는 사람을 차별하는 일이 없습니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 3장25)
similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,
여자들도 마찬가지로, 얌전하고 정숙하게 단정한 옷차림으로 단장하기를 바랍니다. 높이 땋은 머리와 금이나 진주나 값비싼 옷이 아니라, (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 2장9)
Iniuriarum remedium est oblivio.
상처의 약은 망각이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 250)
Mutat se bonitas irritata iniuria.
부당하게 일깨워진 친절은 스스로 변질된다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 334)
quantos meroris ipsa de verecundia mea sustinuit estus!
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:5)
His ille chorus increpitus dejecit humi moestior vultum, confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:22)
Nisi te crederem ista ludendo narrasse, vel ut mihi verecundiae ruborem induceres, dicerem tuam plurimum errare prudentiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:2)
In amoris praestando et recipiendo solatia omnis debet verecundiae pudor adesse. IX.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:8)
Et si proprios mihi actus noveritis de iure non posse nocere, plena vos exoro fiducia ut ex vestro iudicio nulla mihi procedat iniuria.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 6:5)
Nam in cuiuslibet est positum mulieris arbitrio ut, quum ab ea postulatur amor, recuset amare si placet, nec ex hoc aliqua potest iniuria deprehendi, sicut vestris novistis dictis asserere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 7:3)
Quae enim potest iniuria aestimari, si quidquam ab aliquo postulanti petitae rei largitio denegatur?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 7:4)
Nam ex eo quod mihi dicitis tantum servire esse in hac vita regnare, aliis dominabus omnibus iniuriam videmini patenter inferre, quibus forte aeque ut mihi vel plus quam mihi est servire laudandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:8)
Illud autem quod in aliarum dixistis iniuriam retorqueri, si vestris scilicet omnia benefacta laudibus referantur, nullius iura videtur allidere nullamque continere offensam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:4)
Ergo, quum cuilibet probae expediat mulieri prudenter amare, sine vestra igitur iniuria potestis petentis preces admittere et vestro postulantem amore ditare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION